Acts 15:41
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he went through Syria and Cilicia, confirming the churches.
In Context
Cross References
Acts 15:23scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. + 15.23 Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.
Acts 16:4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. + 16.4 Custodire dogmata, quæ erant. ID. Non prædicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi.
Acts 21:3Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.