The Bible Software
bible.softwareActsActs 16 › Acts 16:36

Acts 16:36

Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the keeper of the prison told this saying to Paul, The magistrates have sent to let you go: now therefore depart, and go in peace.

In Context

35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.

37Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,

Read all of Acts 16

Cross References

Exodus 4:18Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.

1 Samuel 1:17Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. + 1.17 Heli ait, Vade in pace, etc. Et abiit mulier, etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam hæsitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.

1 Samuel 25:35Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.

2 Kings 5:19Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore.

John 14:27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. + 14.27 Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.

Acts 16:27Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 16:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 16:35Acts 16Acts 16:37 →