Acts 16:9
et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. + 16.9 Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:
Cross References
Deuteronomy 30:13neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?
Acts 8:26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. + 8.26 Angelus autem. Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam, etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.
Acts 9:38Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
Acts 10:10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: + 10.10 Cum esuriret. RAB. Salutem gentium compatiendo esurit, quæ nunc in visione ostenditur, quæ ideo sexta hora est visa, quia sexta ætate sæculi est facta.
Acts 10:32Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
Acts 18:5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.