Acts 8:26
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. + 8.26 Angelus autem. Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. Ad viam, etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 15:47Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
1 Chronicles 22:16in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Zechariah 9:5Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Luke 3:2sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. + 3.2 Factum est verbum, etc. BEDA. Congregaturus Ecclesiam, Dei Filius primum operatur in servulo, etc., usque ad unum itaque dixit, et omnia declaravit.
Acts 10:7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. + 10.7 Et cum discessisset. RAB. Non ait, cum evigilasset Cornelius, quia ei nec per somnium, nec in exstasi, sed manifeste angelus visus est. Militem. ID. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia in principio dixerat eum religiosum fuisse, timentem Dominum cum omni domo sua.
Acts 12:8Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.