The Bible Software
bible.softwareActsActs 17 › Acts 17:3

Acts 17:3

adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Opening and alleging, that Christ must needs have suffered, and risen again from the dead; and that this Jesus, whom I preach unto you, is Christ.

In Context

2Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,

4Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. + 17.4 Et de colentibus gentilibusque. Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant. RAB. Prima causa malitiæ est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant præ vulgo.

Read all of Acts 17

Cross References

Luke 24:32Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? + 24.32 Et dixerunt, etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiæ, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus I Cor. 10.. Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci. Ardens. GREG. Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot præceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.

Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

Acts 1:4Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: + 1.4 Convescens. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem, quam promisit per Jœl, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.

Acts 3:18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. + 3.18 Per os omnium, etc. Ideo necesse erat impleri, quia non unus, sed omnes prophetaverant.

Acts 9:22Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

Acts 18:28Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 17:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 17:2Acts 17Acts 17:4 →