Actuum Apostolorum 9:22
Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
Read all of Actuum Apostolorum 9
Cross References
Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.
Isaiah 40:29Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Acts 17:3adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
Acts 18:27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. + 18.27 Contulit multum. Alia translatio: Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc.
1 Corinthians 1:27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: + 1.27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.