Acts 18:24
Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 7:6Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.
Isaiah 3:3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. + 3.3 Prudentem. Doctorem vel auditorem, etc., usque ad qui discernerent quo spiritu prophetæ loquerentur. De architectis. Ipse Christus fabri Filius dicitur: et in Paralipomenonis vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia, sed humilem Christum sequebantur.
Luke 24:19Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
Acts 7:22Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. + 7.22 Moyses. RAB. Moyses idem valet quod aquaticus, quia de aqua est assumptus, vel liniens, quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit.
Acts 27:6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
1 Corinthians 2:1Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.