Acts 18:3
Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) + 18.3 Sceno factoriæ artis. ID. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur ædificant, etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 20:34ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
1 Corinthians 9:6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? + 9.6 Operandi. Verbum operandi, honestius quam accipiendi.
2 Corinthians 11:9Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
1 Thessalonians 2:9Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.