Acts 18:2
et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. + 18.2 Eo quod præcepisset Claudius discedere omnes. BED. Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judæos Roma expulit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum:
Cross References
Acts 11:28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
Acts 18:26Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
1 Corinthians 16:19Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
1 Peter 1:1Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, + 1.1 Argumentum Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc sæculo monstrat, et præteritæ vitæ pœnitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli. Advenis. Bed. Advenæ Latine, Græce proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. Dispersionis. Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti. Omnes hæ provinciæ Græcorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quæ in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quæ Hiera flumine a Galatia disterminatur.