Acts 18:9
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 58:1[Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. + 58.1 Clama. HIER. Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis. Quasi tuba. ID. Ubi apostolis, etc., usque ad sic Isræl peccato mortuus audiat scelera sua. Populo meo. Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.
Lamentations 3:57Coph Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.
Ezekiel 3:9ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
Micah 3:8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
Acts 22:18et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
Acts 27:23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,