The Bible Software
bible.softwareActsActs 19 › Acts 19:3

Acts 19:3

Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Unto what then were ye baptized? And they said, Unto John’s baptism.

In Context

2dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.

4Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. + 19.4 Joannes baptizavit. BED. Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed pœnitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus pœnitens quasi signaculum suæ devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat. RAB. Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati. BED. Quæstio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectæ fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos prædicavit, dicens: Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.

Read all of Acts 19

Cross References

Matthew 3:1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, + 3.1 In diebus autem. Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. In deserto Judææ. Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant.

Luke 3:1Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

Acts 18:25Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 19:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 19:2Acts 19Acts 19:4 →