The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 3 › Matthew 3:1

Matthew 3:1

In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, + 3.1 In diebus autem. Præterit multa, et transit ad prædicationem Joannis. In diebus. Non solum pueritiæ annos, sed omnes usque ad prædicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. Prædicans. Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam præparans Domino. In deserto Judææ. Quia Judæi a Deo deserti erant, quibus necessaria est pœnitentia, ut redeant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In those days came John the Baptist, preaching in the wilderness of Judaea,

In Context

2et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 3.2 Pœnitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.

Read all of Matthew 3

Cross References

Joshua 14:10Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum,

Judges 1:16Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.

Matthew 3:8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. + 3.8 Facite ergo fructus dignos. BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem.

Matthew 11:11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. + 11.11 Major Joanne. In hoc non præfertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. In regno. Regnum cœlorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut præsens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.

Matthew 16:14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. + 16.14 Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.

Matthew 21:25Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Matthew 3Matthew 3:2 →