Acts 19:32
alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. + 19.32 Alii autem aliud clamabant. Illud aliud quod clamabant erat, vel ut raperentur in theatrum, vel quod alius esset Deus magnus, vel quod aliud idolum, vel etiam in Paulum opprobria jaciebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? + 11.7 De Joanne. Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.
Acts 19:29Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Acts 21:34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.