The Bible Software
bible.softwareActsActs 19 › Acts 19:29

Acts 19:29

Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the whole city was filled with confusion: and having caught Gaius and Aristarchus, men of Macedonia, Paul’s companions in travel, they rushed with one accord into the theatre.

In Context

28His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. + 19.28 Magna Diana Ephesiorum. BED. Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur.

30Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.

Read all of Acts 19

Cross References

Acts 16:9et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. + 16.9 Vir Macedo. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguæ, vel forma speciali, vel judicio verbi. Adjuva nos. RAB. Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus præsidet, ut baptizentur et salvi fiant. Adjuva nos. Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores cœpisse doceri.

Acts 19:22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. + 19.22 In Macedoniam. RAB. Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis.

Acts 20:4Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. + 20.4 Sosipater. In Hebræo Sosipater interpretatur idem esse quod narrans dispersionem, vel salvans dispersos.

Acts 21:30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.

Acts 27:2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. + 27.2 Adrumetinam. RAB. Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africæ quæ Adrumetis dicitur.

1 Corinthians 1:14Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: + 1.14 Gratias ago Deo, etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 19:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 19:28Acts 19Acts 19:30 →