Acts 19:9
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. + 19.9 Quotidie disputans in schola. BED. Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam: sicut traditur a quibusdam: quia horas operi quinque, alias quinque doctrinæ, duas dabat cibo et orationi, quod nulla tamen auctoritate firmatur. In schola tyranni. RAB. Tyranni nomen positum est pro dignitate, vel est proprium nomen, et interpretatur continens eos, vel confirmans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:14Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
Nehemiah 9:29Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Proverbs 8:34Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. + 8.34 Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.
Jeremiah 7:26et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.]
Matthew 15:14Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. + 15.14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..