Acts 19:8
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 9:20Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. + 9.20 Et continuo. Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum Luc. 9., etc.
Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.
Acts 17:1Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum.
Acts 18:4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.
Acts 19:9Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. + 19.9 Quotidie disputans in schola. BED. Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam: sicut traditur a quibusdam: quia horas operi quinque, alias quinque doctrinæ, duas dabat cibo et orationi, quod nulla tamen auctoritate firmatur. In schola tyranni. RAB. Tyranni nomen positum est pro dignitate, vel est proprium nomen, et interpretatur continens eos, vel confirmans.
Acts 28:23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.