Acts 2:14
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. + 2.14 Viri Judæi. Id est, duæ causæ sunt prudentiæ, nimirum quod Judæi, et quod habitarent Jerusalem, quam decet sobrietas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
15Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
Cross References
Proverbs 8:32Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Isaiah 51:1[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. + 51.1 Audite me qui sequimini quod. HIER. Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.
Isaiah 51:7Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Hosea 8:1[In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
Acts 2:22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: