Isaiæ 51:1
[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. + 51.1 Audite me qui sequimini quod. HIER. Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 15:2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
Psalms 24:6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. + 24.6 Reminiscere. ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo. AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat. 1
Psalms 105:3Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. + 105.3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc. 1
Proverbs 21:21Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Isaiah 46:3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. + 46.3 Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.
Isaiah 48:12Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. + 48.12 Audi me, Jacob. HIER. Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat.