Acts 2:36
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. + 2.36 Dominum eum. Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiæ sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Et Christum. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. Jesum quem, etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate æternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]
Cross References
Jeremiah 2:4Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël. + 2.4 Isræl. ID. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Isræl, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Isræl.
Jeremiah 31:31Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum, + 31.31 Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.
Ezekiel 34:30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
Luke 2:11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
John 5:22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,