Zechariah 13:1
[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 15:2Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. + 15.2 GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. 2. Vir qui patitur, etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuæ mercedis fructum. ISICH. Quia multæ species sunt pravæ doctrinæ, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinæ ejus sequens discipulos ipsius.
Job 9:30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, + 9.30 Si lotus fuero quasi aquis nivis. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus, Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ, quasi non vere mundæ sub hac corruptione.
Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1
Isaiah 12:3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. + 12.3 De fontibus Salvatoris. ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.
Ezekiel 36:17[Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
Ezekiel 36:29Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.