Acts 2:46
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
Cross References
Deuteronomy 12:7Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Matthew 6:22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. + 6.22 Lucerna. Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus. Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quæ palam apparent. Si fuerit oculus, etc. Si pura intentione, quæ potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quæ modo lucet in fide sicut in testa.
Luke 24:30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. + 24.30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
Acts 1:13Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. + 1.13 Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.