The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:47

Acts 2:47

collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praising God, and having favour with all the people. And the Lord added to the church daily such as should be saved.

In Context

46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

Read all of Acts 2

Cross References

Luke 2:52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. + 2.52 Proficiebat sapientia. BEDA. Sicut est carnis ætate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.

Acts 2:39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. + 2.39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.

Acts 4:21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. + 4.21 Clarificabant. In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5..

Acts 5:13Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. + 5.13 Cæterorum, etc. Exemplo Ananiæ et uxoris: pœna enim duorum qui fraudulenter eis se conjunxerant, cæteris tribuit exemplum.

Acts 13:48Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. + 13.48 Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.

Romans 8:30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. + 8.30 Vocavit. Vocatio exterior fit per prædicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocatione impletur prædestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. Magnificavit. Hoc de præscitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. Magnificavit, vel magnificabit: hoc autem futurum est, sed dicitur præteritum: quia dicitur Deus fecisse quæ ab æterno disposuit facere; unde Isaias: Qui fecit quæ futura sunt Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: prædestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Prædestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus præscientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:46Acts 2