The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:6

Acts 2:6

Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. + 2.6 Confusa. Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanæ superbiæ respondet. Unusquisque. Linguæ omnes dicuntur esse septuaginta duæ: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus prædicatorum concordaret numero linguarum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when this was noised abroad, the multitude came together, and were confounded, because that every man heard them speak in his own language.

In Context

5Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. + 2.5 Ex omni natione, etc. RAB. Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judæos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quæ sub Antiocho facta est non multis temporibus ante.

7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt?

Read all of Acts 2

Cross References

Acts 2:2et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. + 2.2 De cœlo. Datur Spiritus de cœlo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo præcepta charitatis commendanda. Sonus. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinæ et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum cæteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat prædicationis. Vehementis. Comparatione præcedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiæ unitas commendetur, in cœnaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat præ timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate. Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus præparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda.

1 Corinthians 16:9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:5Acts 2Acts 2:7 →