Acts 2:5
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. + 2.5 Ex omni natione, etc. RAB. Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judæos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quæ sub Antiocho facta est non multis temporibus ante.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there were dwelling at Jerusalem Jews, devout men, out of every nation under heaven.
In Context
Cross References
Exodus 23:16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Isaiah 66:18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. + 66.18 Ego autem. Quasi dicat: Ideo venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut judicem simul omnia opera eorum et cogitationes, et reddam eis omnia quæ merentur. Linguis. HIER. Quæ secundum apostolorum non solum hominum, etc., usque ad Juxta illud: Inebriatus est in cœlo gladius meus, et usque ad terram descendit Isa. 34..
Matthew 24:14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. + 24.14 Et prædicabitur. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos.
Luke 17:24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. + 17.24 Nam sicut, etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub cœlo, quia discrimen judicii sub cœlo, hoc est, in æris medio geritur.
John 12:20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Acts 8:2Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. + 8.2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judæi timentes Deum etsi nondum Christiani.