Acts 21:1
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. + 21.1 Cum autem, etc. Coum, Rhodum, inde Pataram. RAB. Cous et Patara insulæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
Cross References
Luke 5:4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. + 5.4 Duc in altum. AMBR. Etsi aliis imperatur ut laxent retia, etc., usque ad vel de Spiritu sancti profluentibus donis instruitur Ecclesia, et armatur.
Acts 16:10Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
Acts 27:2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. + 27.2 Adrumetinam. RAB. Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africæ quæ Adrumetis dicitur.
1 Thessalonians 2:17Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: