Acts 27:2
ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. + 27.2 Adrumetinam. RAB. Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africæ quæ Adrumetis dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 2:9Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, + 2.9 Cappadociam, etc. Istæ quinque provinciæ quæ post Judæam ponuntur, Græce quidem loquuntur: sed ex patria consuetudine est in sono diversitas. Unde mira fuit in apostolis gratia, quæ non solum diversitatem eos docuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum juxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit.
Acts 16:17Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. + 16.17 Subsecuta Paulum. ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.
Acts 19:19Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. + 19.19 Multi autem ex eis qui curiosa fuerant sectati. BED. Magicæ artis industriam: cujus sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno æstimatos, quia dæmones (quibus servierant) Jesum appellare et apostolos ejus vident honorare.
Acts 20:4Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. + 20.4 Sosipater. In Hebræo Sosipater interpretatur idem esse quod narrans dispersionem, vel salvans dispersos.
Acts 21:1Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. + 21.1 Cum autem, etc. Coum, Rhodum, inde Pataram. RAB. Cous et Patara insulæ sunt.
Acts 28:2Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. + 28.2 Pyra. RAB. Quidam dicunt pyram nomen ligni esse.