Acts 21:26
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 21:24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. + 21.24 Quia quæ de te, etc. Non enim ita reprobas legalia sicut dictum est, si autem ideo celebraret, ut actione simulata suam occultaret sententiam, non hoc diceret Jacobus.
1 Corinthians 9:20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: + 9.20 Tanquam Judæus. HIER. Non vere Judæus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si ægrotaret.