Acts 21:38
nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 24:26Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. + 24.26 Ecce in deserto. Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora præcepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, in penetralibus. Nolite credere, quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat.
1 Corinthians 4:13blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. + 4.13 Tanquam purgamenta. Per hæc omnia probamur in Christo prudentes et fortes.