Acts 21:37
Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? + 21.37 Græce nosti? RAB. Interrogatio est vel affirmatio, quia (ut putatur) tribunus Græca lingua loquebatur, vel, ne Judæi cognoscerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.
Cross References
Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.
Acts 19:30Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
Acts 21:34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.