Acts 22:30
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
Matthew 27:2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
Acts 21:11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. + 21.11 Hæc dicit Spiritus sanctus. BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Hæc dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus, æque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.
Acts 22:5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
Acts 23:28Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.