bible.software › Acts › Acts 22 › Acts 22:29
Acts 22:29
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then straightway they departed from him which should have examined him: and the chief captain also was afraid, after he knew that he was a Roman, and because he had bound him.
In Context
28Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. + 22.28 Ego multa summa. Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus: tam facile dicis civem Romanum te esse? ego enim quanto pretio civilitatem possedi istam. Civilitatem. Id est socialem inter cives conversationem, vel reipublicæ administrationem. Non enim tribunus civitatis Romanæ civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat, ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus, quod non comparando, sed hoc nascendo habebat.
30Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.
Read all of Acts 22
Cross References
Acts 16:38et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent:
Acts 22:24jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
This Verse In Other Editions
Study Acts 22:29