Acts 24:11
Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 21:18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
Acts 22:30Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.
Acts 23:23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, + 23.23 Parate milites ducentos, etc. RAB. Hoc fieri jubet, ne eum Judæi auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud præsidem, tanquam accepturus pecuniam a Judæis, et pretium mortis Pauli.
Acts 24:1Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.