Acts 25:9
Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 15:15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. + 15.15 Barabbam, et tradidit, etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum. Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.
Acts 24:27Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. + 24.27 Reliquit Paulum vinctum. ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judæis gratiam præstiterit.
Acts 25:20Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.