Acts 24:27
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. + 24.27 Reliquit Paulum vinctum. ID. Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judæis gratiam præstiterit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Mark 15:15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. + 15.15 Barabbam, et tradidit, etc. HIER. Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara præcipitatur. Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo Psal. 90.: cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris Psal. 31.. BEDA. Jesum flagellis cæsum. Cæsus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis Joan. 19., etc. Et militibus illudendum præbuit. Quod ideo fecit, ut ejus pœnis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.
Acts 12:3Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
Acts 25:1Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. + 25.1 Festus ergo cum venisset in provinciam, etc. RAB. Palæstinæ provinciam intellige, sicut Palæstinæ præsides alii semper aliis succedentes a Romanis mittebantur.
Acts 25:9Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
Acts 26:24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. + 26.24 Multæ te. RAB. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam, subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat.