Acts 26:10
quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. + 26.10 Cum occiderentur detulit sententiam. ID. Alia editio: Occidendisque detulit sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi. Detuli sententiam. Judicavi illos occidendos: non ait occidi, nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur: Puniens eos, etc., et amplius insaniens, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
Cross References
Acts 7:58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. + 7.58 Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..
Acts 8:3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. + 8.3 Saulus. RAB. A Saule persecutore qui rex Isræl fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. Devastabat. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Benjamin lupus rapax mane comedet prædam, sero dividet spolia Gen. 49.. Trahens. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. Dispersi. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in prædicatione Evangelii.
Acts 9:13Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
Acts 9:26Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. + 9.26 Cum autem venisset. Non quam cito baptizatus est: venit in Jerusalem ad apostolos, sed (sicut Galatis scribit) primo abiit in Arabiam, et inde reversus est Damascum; deinde post annos tres venit Jerusalem videre Petrum, etc. Deinde, ut Lucas testatur, venit in partes Syriæ et Ciliciæ.
Acts 9:41Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. + 9.41 Dans autem. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.
Acts 22:19Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: