The Bible Software
bible.softwareActsActs 9 › Acts 9:41

Acts 9:41

Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. + 9.41 Dans autem. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he gave her his hand, and lifted her up, and when he had called the saints and widows, presented her alive.

In Context

40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.

42Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino.

Read all of Acts 9

Cross References

1 Kings 17:23Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.

Job 29:13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. + 29.13 Benedictio perituri. GREG. Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prævenit, et sanctis exhortationibus a culpæ fovea reducit. Et cor viduæ consolatus sum. Magnam consolationem cor viduæ suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiæ de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit.

Mark 1:31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. + 1.31 Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.

Luke 7:15Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. + 7.15 Et resedit. Tres mortuos suscitavit Dominus: filiam archisynagogi in domo, id est, cogitatione; filium unicum matris in porta, id est in verbo; Lazarum in monumento, id est in opere.

Acts 6:1In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. + 6.1 Græcorum. RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. Despicerentur. ID. Ex defectu plus gravarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 9:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 9:40Acts 9Acts 9:42 →