Acts 3:2
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. + 3.2 Portam templi, etc. Hanc portam ædificavit Joathan filius Oziæ rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portæ templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quæ pendebat: quæ ab Hebræis vocatur Porta Joathan. BEDA. Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves cœli sunt datæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
3Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
Cross References
Luke 18:35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. + 18.35 Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.
John 9:8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
Acts 10:4At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Acts 14:8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,