The Bible Software
bible.softwareActsActs 10 › Acts 10:4

Acts 10:4

At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he looked on him, he was afraid, and said, What is it, Lord? And he said unto him, Thy prayers and thine alms are come up for a memorial before God.

In Context

3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. + 10.3 Is vidit. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei. ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum.

5Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: + 10.5 Et nunc mitte viros, etc. RAB. Hic incipit retributio, ut qui misericors est misereatur tui Deus, quia: Beati misericordes, quoniam misericordiam, etc. Matth. 5.. Joppen. ID. Civitas est terræ promissionis mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, in quam Jonas descendens intravit navem, ut fugeret.

Read all of Acts 10

Cross References

2 Chronicles 6:33tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.

Psalms 141:2[Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. + 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum. AUG. Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum. Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. 1

Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. + 45.19 Non in abscondito, etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Non erunt tibi dii alieni Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus prædicavit, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Non dixi. HIER. Primum quidem ad Judæos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Annuntians recta. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii.

Malachi 3:16Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.

Luke 1:12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. + 1.12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt.

Luke 24:5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? + 24.5 Declinarent vultum. Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 10:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 10:3Acts 10Acts 10:5 →