The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:1

Acts 4:1

Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, + 4.1 Sacerdotes et magistratus, etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Sadducæi. Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as they spake unto the people, the priests, and the captain of the temple, and the Sadducees, came upon them,

In Context

2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: + 4.2 Dolentes, quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo. Resurrectionem. Hoc est maxime contra Sadducæos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant.

Read all of Acts 4

Cross References

Matthew 3:7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? + 3.7 Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.

Matthew 22:16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.

Matthew 26:3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

Matthew 27:20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

Luke 22:4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

John 18:3Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. + 18.3 Cohortem. Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc. Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Acts 4Acts 4:2 →