The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:3

John 18:3

Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. + 18.3 Cohortem. Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc. Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Judas then, having received a band of men and officers from the chief priests and Pharisees, cometh thither with lanterns and torches and weapons.

In Context

2Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.

4Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?

Read all of John 18

Cross References

Psalms 3:1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. + 3.1 Psalmus, AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: Quod facis, fac citius Joan. 13.. Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: Domine, quid, etc. 1

Matthew 26:47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. + 26.47 Cum gladiis et fustibus. Factum congruit mutatæ menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit.

Luke 22:47Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. + 22.47 Ut oscularetur. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus Psal. 119..

John 13:27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. + 13.27 Quod facis. Non præcepit, sed prædicit Judæ malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius pœnam quam in salutem fidelium.

Acts 1:16Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:2John 18John 18:4 →