Acts 4:28
facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For to do whatsoever thy hand and thy counsel determined before to be done.
In Context
Cross References
Genesis 50:20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1
Isaiah 5:19qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! + 5.19 Væ qui dicitis. ID. Hoc specialiter contra Judæos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. Malum, tenebras, amarum, in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: Libera nos a malo.
Isaiah 40:13Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? + 40.13 Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
Matthew 26:54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?