Acts 4:29
Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, + 4.29 Cum omni fiducia. Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Cross References
Isaiah 58:1[Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. + 58.1 Clama. HIER. Dominus ad prophetas vel ad apostolos: finito scilicet priori capite in quo pax justis, et nulla requies nuntiatur impiis. Quasi tuba. ID. Ubi apostolis, etc., usque ad sic Isræl peccato mortuus audiat scelera sua. Populo meo. Ac si dicat: Videant qualem Patrem perdiderunt, qui etiam peccatores populum suum vocat.
Lamentations 3:50Ain Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
Ezekiel 2:6Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
Micah 3:8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
Acts 4:17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
Acts 4:31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. + 4.31 Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.