Acts 4:7
Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
Cross References
1 Kings 21:12prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
Mark 11:28et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? + 11.28 In qua potestate. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.
John 8:3Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, + 8.3 Adducunt. Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quæ dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judæus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quæ relinquens Deum, fornicata erat cum dæmonibus, quam Judæus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriæ genus reputata est.
Acts 4:10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Acts 5:40Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. + 5.40 Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.