Mark 11:28
et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? + 11.28 In qua potestate. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:14Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? + 2.14 Timuit Moses, etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.
Numbers 16:13Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
Acts 7:38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. + 7.38 Verba vitæ. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.