Acts 5:33
Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When they heard that, they were cut to the heart, and took counsel to slay them.
In Context
Cross References
Psalms 37:12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam. + 37.12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. 1
Psalms 64:2[Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. + 64.2 Te decet. Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus reddetur votum, in cœlesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post prælia, et cæteris diis in hunc modum. Sion. Patria cœlestis est Sion, eadem est Jerusalem. 1
Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.
Matthew 24:9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. + 24.9 Tunc tradent. Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt.
Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.
Luke 19:45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, + 19.45 Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.