The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:11

Luke 6:11

Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were filled with madness; and communed one with another what they might do to Jesus.

In Context

10Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. + 6.10 Extende. ID. Infructuosæ debilitas animæ nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate; unde dicitur: Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta Eccles., 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum extendit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.

12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. + 6.12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.

Read all of Luke 6

Cross References

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Matthew 12:14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

Luke 4:28Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

John 11:47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?

Acts 4:19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. + 4.19 Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.

Acts 7:54Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:10Luke 6Luke 6:12 →