Acts 5:41
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 65:14ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis,
Matthew 5:10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.10 Beati qui persecutionem. In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori.
John 15:21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
Romans 5:3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: + 5.3 Tribulatio. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem. Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.
Philippians 1:29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: + 1.29 Non solum, etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.
Hebrews 12:2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. + 12.2 Qui proposito sibi gaudio, etc. Sic nos proposito nobis æterno gaudio, posthabita confusione, debemus currere; vel, proposito sibi gaudio temporalis regni, quando voluerunt eum turbæ rapere ut facerent regem, et noluit, quia erat via humilitatis.