Acts 5:42
Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. + 5.42 Omni autem die, etc. Sæpe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis præterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And daily in the temple, and in every house, they ceased not to teach and preach Jesus Christ.
In Context
Cross References
Luke 21:37Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. + 21.37 Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Acts 4:20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. + 4.20 Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.
Acts 5:20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus. + 5.20 Vitæ hujus. RAB. Christianæ, vel æternæ. Hoc autem ideo non additur, quia famosa erat secta Christianorum, pro qua traditi erant carceri.
Acts 8:35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. + 8.35 Aperuit. RAB. Thesaurum scientiæ aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiæ Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is prædicetur quem prius nesciebant. Evangelizavit. Solvit quæstionem illius interrogantis: De quo propheta dixit? Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.
Acts 11:20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.