The Bible Software
bible.softwareActsActs 5 › Acts 5:9

Acts 5:9

Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. + 5.9 Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Peter said unto her, How is it that ye have agreed together to tempt the Spirit of the Lord? behold, the feet of them which have buried thy husband are at the door, and shall carry thee out.

In Context

8Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. + 5.8 Dic mihi, etc. ID. Culpam uxoris, interrogans, declarat ex ipsius confessione, quam maritus suam monstraverat in opere.

10Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.

Read all of Acts 5

Cross References

Genesis 20:13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. + 20.13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam, etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judæa, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse frater meus, et soror, et mater.

Exodus 17:7et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?

Deuteronomy 13:6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

Psalms 50:18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. 1

Psalms 95:8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 5:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 5:8Acts 5Acts 5:10 →