Genesis 20:13
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. + 20.13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam, etc. Postquam sermo Dei repulsus est a Judæa, omnes fideles sunt Christi fratres et sorores; unde Matth. 12: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse frater meus, et soror, et mater.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:9Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
1 Samuel 23:21Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
Acts 5:9Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. + 5.9 Quid utique, etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini? Tentare, etc. RAB. Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia. Sepelierunt. ID. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de prævaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, æquale fecerat consortium.
Hebrews 11:8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. + 11.8 Fide qui vivit. Hic ad patres Judæorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit, Deo dicenti sibi: «Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldæorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.